Tob 6

etc. BEDA, in Esdr., tom. 2. Domino veniente ad gentes salvandas, etc., usque ad et oves spirituales a furibus et bestialibus spiritibus et haereticis defendunt. etc. BEDA, ubi supra. Dominicae passionis sacramentum manifeste significatur, etc., usque ad nec in eo princeps mundi veniens quidquam habuit. ID., ibid. Christus mortem cui nil debebat accepit, ut pedes, scilicet suos, id est membra sua a contagione peccati et mortis ablueret. Occurrit piscis eum devorare cupiens, et Domino in cruce passo diabolus, quo movente crucifixus erat, advenit, quaerens si quid peccati in eo invenisset. etc. Christus imminente mortis articulo coepit pavere et taedere, non diabolum, sed mortem, quae invidia diaboli intravit in orbem, naturali carnis fragilitate perhorrescens; unde: etc. BED., ibid. Apprehendit Christus di bolum qui eum capere in cruce voluit, et moriendo vicit. Apprehendit ergo branchiam, ut caput nequissimum a corpore, potentiae suae dextera separaret, id est nequitiam antiqui hostis ab his, quos sibi corpus fecerat, auferret, et hos corpori suo, id est Ecclesiae inferret. Branchiam enim habet piscis in confinio capitis et corporis, est autem Christus caput Ecclesiae, quae est corpus ejus, et diabolus caput iniquorum, qui sunt corpus ejus. Quia cum Dominus nequitiam diaboli manifestaret, molitus est adhuc electis suis persecutionem commovere: hi enim sunt pedes ejus per quos ambulat in terra qui per omnia regnat in coelo. Dominus piscem exenteravit, cum nequitiam diaboli latius sanctis aperuit: et quasi arcana insidiarum ejus reseravit. Reposuit sibi cor ejus, quia calliditatem ejus in Scripturis indicavit, de quo dicitur: et alibi: Fel quoque reposuit, quia quanto malitiae furore contra genus humanum saeviat, ad cautelae studium scribi et conservari voluit. Jecur reposuit, quia maligna ejus consilia adversum nos per doctores veritatis insinuavit: Aiunt enim physici: quia calore et occulta virtute jecoris excoquantur et digerantur cibi. Cum vero quae agere disponimus, sedula cogitatione, quo ordine sint agenda requirimus, quasi acceptos in stomacho cibos, ardore jecoris excoquimus. Astutia diaboli et nequitia cognita nobis ad medelam proficiunt: quanto enim ea certius exploramus, tanto certius declinamus etc. BEDA, ubi supra. Quidquid sibi ex hoc pisce assumpserit, etc., usque ad donec in gentibus Ecclesiae fundamenta locarentur. . ID., ibid. Raguel populum gentium signat, etc., usque ad et qui audire dignus sit: . .
Copyright information for VulgGlossa